EXORCISMUS IN SATANAM ET ANGELOS APOSTATICOS

(Le symbole " + " dans ce qui suit = Signe de la croix)

 

Jussu Leonis XIII P.M. Editus

ASS anno Domini 1890

 

In Nómine Patris+ et Fílii et Spíritus Sancti. Amen.

 

PSALMUS LXVII

 

Exsúrgat Deus et dissipéntur inimíci eius :

Et fúgiant qui oderunt eum a fácie ejus.

Sicut déficit fumus, defíciant ; sicut fluit cera a fácie ignis, sic péreant peccatóres a fácie Dei.

 

PSALMUS XXXIV

 

Judica, Dómine, nocéntes me ; expúgna impugnántes me.

Confundántur et revereántur quaeréntes ániman meam.

Avertántur retrórsum, et confundántur cogitántes mihi mala.

Fiant tamquam pulvis ante fáciem venti :

et angelus Dómine coárctans eos.

Fiat via illórum ténebrae et lúbricum :

et angelus Dómini pérsequens eos.

Quóniam gratis abscondérunt mihi intéritum láquei sui :

supervácue exprobravérunt ánimam meam.

Véniat illi láqueus quen ignórat ; et cáptio quam abscóndit,

apprehéndat eum : et in láqueum cadat in upsum.

Anima autem mea exultábit in Dómino :

et delectábitur super salutári suo.

Glòria Patri, et Fílio, et Spíritui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,

et in saecula saeculòrum. Amen.

 

AD S. MICHAELEM ARCHANGELUM PRECATIO

 

Princeps gloriosíssime coeléstis milítiae, sancte Míchael Arcángele, defénde nos in praelio et colluctatióne, quae nobis est advérsus príncipes et potestátes, advérsus mundi rectóres tenebrárum harum, contra spirituália nequítae, in coeléstibus (Ephes. VI),

Veni in auxílium hóminum ; quos Deus creávit inexterminábiles, et ad imáginem similitúdinis, suae fecit, et a tyránnide diáboli emit prétio magno (Sap. II ;1 Cor.VI). Próeliare hódie cum beatórum Angelórum exércitu proelia Dómini, sicut pugnásti olim contra ducem supérbiae lucíferum, et ángelos eius apostáticos : et non valuérunt, neque locus invéntus est eorum ámplius in coelo. Sed projéctus est draco ille magnus, serpens antíquus, qui vocátur diábolus et sátanas, qui sedúcit univérsum orbem ; et projéctus est in terran, et àngeli ejus cum illo missi sunt (Apoc. XII). En antíquus inimícus et homicída veheménter eréctus est. Transfigurátus in ángelum lucis, cum tota malignórum spirítum catérva late círcuit et invádit terram ut in ea déleat nomen Dei et Christi eius, animásque ad aetérnae glóriae corónam destinátas furétur, mactet ac perdat in sempitérnum intéritum. Virus nequítae suae, tamquam flumen immundíssimum, draco maléficus transfúndit in hómines depravátos mente et corrúptos corde ; spíritum mendácii, impietátis et blasphémiae ; halitúmque mortíferum luxúriae, vitiórum ómnium et iniquitátum. –Ecclésiam, Agni immaculáti sposam, vaférrimi hostes replevérunt amaritundínibus, inebriárunt absínthio ;ad ómnia desiderabília eius ímpias misérunt manus. Ubi sedes beatíssimi Petri et Cáthedra veritátis ad lucem géntium contitúta est ibi thronum posuérunt abominatiónis impietátis suae ; ut percússo Pastóre, et gregem dispéndere váleant.

Adésto ítaque, Dux invinctíssime, pópulo Dei contra irrumpéntes spiritáles nequítias, et fac victóriam. Te custódem et patrónum sancta venerátur Ecclésia ; te gloriàtur defensóre advérsus terréstrium et infernórum nefárias potestátes ; tibi trádidit Dóminus ánimas redemptórum in supérna felicitáte locándas.

Deprecáre Deum pacis, ut cónterat sátanam sub pédibus nostris, ne utra váleat captívos tenére hómines, et Ecclésiae nocére. Offer nostras preces in conspéctu Altíssimi, ut cito antícipent nos misericórdiae Dómini, et apprehéndas dracónem, serpéntem antíquum, qui est diábolus et sátanas, ac ligátum mittas in abyssum, ut non sedúcat ámplius gentes (Apoc.XX).

Hinc tuo confísi praesídio ac tutéla [sacri ministérii nostri auctoritáte], ad infestatiónes diabólicae fraudis repelléndas in Nómine Jesu Christi Dei et Dómini nostri fidéntes et secúri aggrédimur.

 

V. ECCE CRUCEM DÓMINI +

FÚGITE PARTES ADVÉRSAE !

R. VICIT LEO DE TRIBU JUDA, RADIX DAVID !

 

V. Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos.

R. Quemádmodum sperávimus in te.

V. Dómine exáudi oratiónem mean.

R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

OREMUS

 

Deus, et Pater Dómini nostri Iesu Christi, invocámus Nomen sanctum tuum, et cleméntiam tuam súpplices expóscimus ut, per intercessiónem immaculátae semper Vírginis Dei Genitrícis Maríae, beáti Michaélis Archángeli, beáti Joseph ejúsdem beátae Vírginis Sponsi, beatórum Apostolórum Petri et Pauli et omnium Sanctórum, advérsus sátanam, omnésque álios immúndos spíritus, qui ad nocéndum humáno géneri animásque perdéndas pervagántur in mundo, nobis auxílium praestáre dignéris. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum. Amen.

 

EXORCISMUS

 

Exorcisámus te, omnis imménde spíritus, omnis satánica potéstas, omnis incúrsio infernális adversérii, omnis légio, omnis congregátio et secta diabólica, in Nómine et virtúte Dómini Nostri Iesu + Christi, eradicáre et effugáre a Dei Ecclésia, ab animábus ad imáginem Deo cónditis ac pretióso divíni Agni sánguine redémptis +. Non ultra áudeas, serpens callidísime, decípere humánum genus, Dei Ecclésiam pérsequi, ac Dei eléctos excútere et cribráre sicut tríticum+. Imperat tibi Deus altíssimus+, cui in magna tua supérbia te símilem habéri adhuc praesúmis ; qui omnes hómines vult salvos fíeri, et ad agnitiónem veritátis veníre (1 Tim. II, 4). Imperat tibi Deus Pater+ ; ímperat tibi Deus Fílius+ ; ímperat tibi Deus Spíritus Sanctus+. Imperat tibi Majéstas Christi, aetérnum Dei Verbum, caro factum+, qui pro salúte géneris nostri tua invídia pérditi, humiliávit semetípsum factus obédiens usque ad mortem (Phil. II) ; qui Ecclésiam suam aedificávit supra firmam petram, et portas ínferi advérsus eam nunquam esse praevalitúras edíxit, cum ea ipse permansúrus ómnibus diébus usque ad consummatiónem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Imperat tibi sacraméntum Crucis+, omniúmque christiánae fídei Mysteriórum virtus+. Imperat tibi excélsa Dei Génitrix Virgo María+, quae superbíssimum caput tuum a primo instánti Immaculátae suae Conceptiónis in sua humilitáte contrívit. Imperat tibi fides sanctórum Apostolórum Petri et Pauli, et ceterorúm Apostolórum+. Imperat tibi Mártyrum sanguis, ac pia Sanctórum et Sanctárum ómnium intercéssio+.

 

Ergo, draco maledícte et omnis légio diabólica, adiurámus te per Deum+ vivum, per Deum+ vivum, per Deum+ verum, per Deum+ sanctum, per Deum qui sic diléxit mundum, utFílium suum unigénitum daret, ut omnes qui credit in eum non péreat, sed hábeat vitam aeternam (Io. III, 16) : cessa decípere humánas creatúras, eísque aetérnae perditiónis venénum propináre : désine Ecclésiae nocére, et eius libertáti láqueos injícere. Vade sátana, invéntor et mágister omnis falláciae, salútis, da locum Christo, in quo nihil invenísti de opéribus tuis ; da locum Ecclésiae uni, sanctae, cathólicae, et apostólicae, quam Christus ipse acquisívit sánguine suo. Humiliáre sub poténti manu eius ; contremísce et éffuge, invocáto a nobis sancto et terríbili Nómine Jesu quem ínferi tremunt, cui Virtútes caelórum et Potestátes et Dominatiónes subjéctae sunt ; quem Chérubim et Séraphim indeféssis vócibus laudant, dicénte : Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

 

V. Dómine exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

OREMUS

 

Deus coeli, Deus terrae, Deus Angelórum, Deus Archangelórum, Deus Patriarchárum, Deus Prophetárum, Deus Apostolórum, Deus Mártyrum, Deus Vírginum, Deus qui potestátem habes donáre vitam post mortem, réquiem post labórem ; quia non est Deus praeter te, nec esse potest nisi tu, Creátur ómnium visibílium et invisibílium, cuius regni non erit finis : humiliter Maiestáti glóriae tuae supplicámus, ut ab omni infernálium spirítuum potestáte, láqueo, deceptióne et nequítia nos poténter liberáre, et incólumes custodíre dignéris. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

 

Ab insídiis diáboli, líbera nos, Dómine !

Ut Ecclésiam tuam secúra tibi fácias libertáte srvíre,

Te rogámus, audi nos !

Ut inimícos Sactae Ecclésiae humiliáre dignéris,

Te rogámus audi nos !

(et aspergatur locus aqua benedicta)

En cas d'infestation, récitez l'exorcisme plusieurs jours de suite et les Psaumes suivants:

Psaume 51(50): Confession d'un pécheur et prière confiante.

Psaume 19(18): Hymne au Dieu de la Création.

Psaume 124(123): Action de grâce à Dieu.

Psaume 89(88) Hymne: Dieu fidèle à la promesse faite à David.

 

 

LOUANGES DIVINES EN RÉPARATION DES BLASPHÈMES

Dieu soit béni !

Béni soit son Saint Nom !

Béni soit Jésus-Christ vrai Dieu et vrai homme !

Béni soit le Nom de Jésus !

Béni soit son Sacré-Cœur !

Béni soit son très Précieux Sang !

Béni soit Jésus au Très Saint Sacrement de l’autel !

Béni soit le Saint-Esprit Consolateur !

Béni soit l’auguste Mère de Dieu, la Très Sainte Vierge Marie !

Béni soit sa sainte et immaculée Conception !

Bénie soit sa glorieuse Assomption !

Béni soit le nom de Marie, Vierge et Mère !

Béni soit Saint Joseph, son très chaste époux !

Béni soit Dieu dans ses Anges et dans ses Saints !.

 

CREDO

 

Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem,

Factorm coeli et terrae,

Visibilium omnium et invisibilium.

Et in unun Dominum Jesum Christum.

Et ex Patre natum, ante omnia saecula.

Deum de Deo, lumen de lumine,

Deum verum de Deo vero,

Genitum, non factum,

Consubstantialem Patri :

Per quem omnia facta sunt.

Qui propter nos homines et propter nostram salutem, descendit de coelis.

Et incarnatus est de Spiritu sancto, ex Maria Virgine :

Sub Pontio Pilato passus et sepultus est.

Et resurrexit tertia die, secundum Scripturas.

E ascendit in coelum : sedet ad dexteram Patris.

Et iterum venturus est cum gloria

Judicare vivos et mortuos :

Cujus regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum,

Dominum et vivificantem :

Qui ex Patre Filioque procedit.

Qui cum Patre et Filio, simul adoratur, et conglorificatur.

Qui locutus est per Prophetas. Et unam, sanctam, catholicam,

Et apostolicam Ecclesiam.

Confiteor unum baptisma, in remissionem peccatorum.

Et expecto resurrectionem mortuorum,

Et vitam venturi saeculi. Amen.

 

 

PATER NOSTER

 

Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum.

Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra.

 

Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem : sed libera nos a malo. Amen

 

 

AVE MARIA

 

Ave Maria, gratia plena ; Dominus tecum ;

Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui, Jesus.

Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen.

 

 

GLORIA PATRI

 

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.

Sicut erat in principio, et nunc, et semper,

et in saecula saeculoum. Amen

 

 

SANCTUS

 

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.

Pleni sunt caeli et terra gloria tua.

Hosanna in excelsis.

Benedictus qui venit in nomine Domini.

Hosanna in excelsis.

 

VENI CREATOR (N°13)

 

1.Veni, Creator Spiritus,                                                                       

Mentes tuorum visita,

Imple superna gratia                                                                                 

Quae tu creasti pectora.                                                                                  

 

2.Qui diceris Paraclitus,      

Altissimi donum Dei,            

Fons vivus, ignis, caritas,     

Et spiritalis unctio.                                                      

 

3.Tu, septiformis munere,

Digitus paternae dexterae

tu rite promissum Patris,

Sermone ditans guttura. 

 

4. Accende lumen sensibus,    

Infunde amorem cordibus   

Infirma nostri corporis   

Virtute firmans perpeti.   

 

5.Hostem repellas longius

Pacemque dones protinus.

Ductore sic te praevio

Vitemus omne noxium.

 

6.Per te sciamus da Patrem,

Noscamus atque Filium,

Teque utriusque Spiritum

Credamus omni tempore. Amen

 

 

Deo Patri sit gloria et Filio, qui a mortuis

Surrexit, ac Paraclito in saeculorum saecula. Amen.